NLA HA RETRO Cal. Or. 100 Barsinghausen Nr. 80

  • Drucken
  • Mit Strg+C oder Rechtsklick kopieren.
    Verlinken
  • Versenden
  • Verbessern

Beschreibung

Identifikation

Titel 

Die Brüder Johannes, Artur, Ludolf und Dietrich von Goltern stiften eine Kapelle in +Helmerchingehusen und übertragen dem dortigen Priester Konrad von Yborg mit Zustimmung des Klosters Barsinghausen sechs Hufen mit dem dazugehörigen Zehnten.

1300 Juni 16, Hannover.

Orig., Perg.; vier anhängende Siegel ab.

Abschrift:Cal. Or. 100 Kloster Barsinghausen, Nr. 79 (Papier, 15. Jh.).
Druck: UB Barsinghausen Nr. 92; Cal. UB 1, Nr. 79.
Regest: MS XXIII, Nr. 661, fol. 11r (18. Jh.); Hann. 75, Nr. 63, fol. 27 (17. Jh.); Hann. 94 Spez. 2 Barsinghausen A I, Nr. 8, fol. 26 (17. Jh.).

Iohannes, Arturus, Ludolphus milites et Theodericus famulus fratres dicti de Golteren cunctis Christi fidelibus presens scriptum visuris salutem in domino sempiternam. Cum res temporales in pios usus et iustas causas convertere apud deum sit fama laudabilis et meritum gloriosum, ea propter noverint universi Christi fideles a), quod inspirante ac cooperante nobis spiritus sancti gratia, ob salutem animarum nostrarum ac omnium progenitorum nostrorum, ob reverentiam domini nostri Ihesu Christi et gloriose matris eius necnon beatorum Iohannis baptiste et Iohannis ewangeliste, quorum obsequiis specialiter fervidi existimus, capellam intendimus construere in bonis nostris in Helmercinchusen in hunc modum: Donavimus enim cum bona voluntate omnium heredum nostrorum ad consummationem huius operis sex mansos cum decima ex consensu prepositi priorisse totiusque conventus in Bercinchusen sitos in eodem loco, qui coli possunt, et ad usus sacerdotis ipsam officiantis capellam videlicet domini Conradi dicti de Yborg temporibus vite sue quiete possidendos. Qui quidem sacerdos venerabili preposito in Bercinchusen, qui pro tempore fuerit loco perpetui capellani, erit omnino subiectus et sub eius obedientia et auctoritate sepedictam reget capellam. Quo sacerdote defuncto edificia sua cum duobus mansis

Laufzeit 

16.06.1300

Enthält 

melioribus dicto cedent monasterio, quorum proprietatem a dominis nostris ipsi procurabimus per hec presentia obligati, quatinus ibidem ipsius sacerdotis memoria singulis devotius ac diligentius peragatur annis. Et ipsa capella extunc sicut exnunc erit cum dicto monasterio unum corpus, ita tamen, quod residui quatuor mansi ad nos et heredes nostros iure pristino revertantur decima tamen secundum quod ius proprietatis requirit apud ipsum monasterium remanente. Adicimus dataque fide promittimus, ut quam cito prenominatus sacerdos ad residentiam se disposuerit, quatuor curias et quatuor casas eidem sine qualibet occasione adiungemus, qui tamquam suo vero pastori debitam reverentiam exhibebunt et honorem. Nos vero prepositus priorissa totusque conventus predicti cenobii in Bercinchusen huic ordinationi grato occurrentes assensu ipsam approbamus et ratificamus, volentes cum supradictis militibus omnia suprascripta perpetuis servare temporibus inconvulsa. In cuius rei testimonium una cum predictorum ordinatorum sigillis presentibus nostrum duximus apponendum. Datum Honovere anno domini MCCC crastino beati Viti abbatis.

a) "über der Zeile nachgetragen"

Indexbegriffe:
Barsinghausen, Kl., Konvent
Barsinghausen, Kl., Priorin
Barsinghausen, Kl., Propst
Goltern, Arthur v., R.
Goltern, Dietrich v. (d.Ä.), Kn., Br. d. Arthur (R.)
Goltern, Johannes v., R., Br. d. Arthur (R.)
Goltern, Ludolf v., R., Br. d. Arthur (R.), Rm. in Pattensen
Hannover, A.O.
+Helmerchingehusen, wüst b. Egestorf OT Barsinghausen
+Helmerchingehusen, Hof
+Helmerchingehusen, Hufe
+Helmerchingehusen, Kapelle
+Helmerchingehusen, Zehnt
Yborg, Konrad v., Pr. in +Helmerchingehusen

Repräsentationen

Aktion Typ Bezeichnung Zugang Info
Detailseite Original automatische Repräsentation 9999 / 999