NLA WO 19 Urk Nr. 3

  • Drucken
  • Verlinken
  • Versenden
  • Verbessern

Beschreibung: Verzeichnung

Identifikation

Titel 

Alexander von Stauffenburg verkauft dem Stift Marienberg sein Patrimonium zu Söllingen für achtundvierzig Mark.

1200

Druck: UB Marienberg Nr. 3.

Ausfertigung Pergament 30 x 13,5 cm, beschädigt durch Mäusefraß. - 1 Siegel angehängt, fehlt. - Abschrift: VII B Hs 285 f 813.

In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Alexander de Stouphenburch universis significo, quibus legenda presentis pagine series exibebitur,/ quod fratres sancte Marie in Helmenstat patrimonium, quod in villa Sulinke habuimus in areis in agris in silvis in aquis in pratis si/ve in quacumque proprietate nobis attinente XLa et VIII marcis comparaverunt matre mea cum suis heredibus id promittente fideliter. Huius itaque/ forma facti subnotato roboratur testimonio, ne quis in posterum annullare vel mutare sive quolibet occasionis scrupulo presumat irritare/ emptionem adeo canonice celebratam, etiam mei attestatione sigilli confirmandum opere precu[m p]utavi posteritati consulens, ne quis eadem bo/na sancte Marie temerariis ausibus attemptet invadere sciturus, quia qui scandalizalierit [unum ex] pusillis expedit ei, ut suspendatur mola a/sinaria in collo eius et dimergatur in profundum maris, quanto magis qui tanti collegii fratr[um atque] sororum in Helmenstat deo devote famulan/tium aliqua concusserit molestia capitulum ipsis in bonis suis vim vel rapinam faciens ver[mis eorum] a) non moritur et ignis in eternum non extingui/tur. Acta sunt hec anno dominice incarnationis M CCo, indictione b) regnante Victo[re domino] b) domino O. Romanorum rege et semper augusto./ Testibus venerabilibi domino Frederico Helmenstadensis ecclesie procuratore, Iohanne sacerdote de Car[nh...] c), Sifrido sacerdote, Alexandro et Eremberto/ de Stoufenburch, Ludolfo de Honlindn, Olrico de Steinberch, Wernero de Goslaria, qui dicitur [H]ut, Hermanno de Ierkesshem. Item Hermanno de Get/tlede et aliis quam pluribus, qui audierunt et viderunt, quos propter tedium singulos supersedimus annotare.

a) "Fehlstelle durch

Laufzeit 

1200

Enthält 

Mäusefraß; die Lesung im Kopiar "n" mit darüberstehendem Abkürzungszeichen;"
b) "nach" indictione "1,5 cm frei gelassen für Nachtrag;"
c) "Fehlstelle durch Mäusefraß; im Kopiar" Carnh "mit darüberstehendem Abkürzungsstrich."

Ortsindex:
Car....., ON (nicht lok.)
Jerxheim südwestl. Söllingen, Hermann de
Söllingen nordöstl. Jerxheim, ON

Personenindex:
Friedrich, Prokurator der Helmstedter Kirche
Gittelde, Hermann de
Goslar, Werner de, genannt Hut
Honlindn, Ludolf de
Hut, Werner de
Johann, Pfarrer de Car.....
Otto IV., Deutscher Kaiser
Siegfried, Pfarrer
Stauffenburg, Alexander de
Stauffenburg, Erembert de
Steinberg, Ulrich de

Repräsentationen

Aktion Typ Bezeichnung Zugang Info
Detailseite Original Urkunde 0001 / 20