
Identifikation
Titel
Papst Innozenz III. nimmt das Stift Marienberg in seinen Schutz.
1200 Juli 4, Lateran
Druck: UB Marienberg Nr. 4.
Ausfertigung Pergament 21 x 20 cm. - Bulle an roten und gelben Seidenfäden angehängt, fehlt. - Abschrift: VII B Hs 285 f 3. - Regest: Schwarz, Regesten d. Papsturkunden Nr. 15.
Innocentius episcopus servus servorum dei. Dilectis in Christo filiabus priorisse a) et monialibus in Hel/menstat salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam/ vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum/ perducatur effectum. Eapropter dilecte in domino filie vestris iustis postulationibus grato concur/rentes assensu personas et cenobium vestrum cum omnibus bonis, que impresentiarum rationabi/ liter possidetis aut in futurum iustis modis deo propitio poteritis adipisci, sub beati Petri/ et nostra protectione suscipimus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omni/no hominum liceat hanc paginam nostre protectionis infringere vel ei ausu temerario con/traire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et be/atorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani III Nonas Iulii,/ pontificatus nostri anno tertio.
a) priorisse "auf Rasur."
Ortsindex:
Rom, Ausstellungsort-Kurie-Latera n
Personenindex:
Innozenz III., Papst
Laufzeit
04.07.1200
| Aktion | Typ | Bezeichnung | Zugang | Info |
|---|---|---|---|---|
| Detailseite | Original | Urkunde | 0001 / 20 |
|