NLA HA RETRO Celle Or. 100 Scharnebeck Nr. 17

  • Drucken
  • Verlinken
  • Versenden
  • Verbessern

Beschreibung: Verzeichnung

Identifikation

Titel 

B. Gerhard von Verden überträgt dem Kloster Scharnebeck ein Haus in Adendorf, das Huner von Oedeme ihm resigniert hat.

1254 April 18, Lüneburg.

Orig., Perg., zwei anhäng. Siegel erh.

Druck: UB Scharnebeck Nr. 18.
Abschrift: W S. 61 f., H S. 5 f.

Gerhardus dei gratia Verdensis ecclesie episcopus universis presentem paginam inspecturis salutem in salutis auctore. Ne processu temporis legitimi contractus in oblivionem deducantur, necessarium est et iuri consonat, ut hiidem contractus scriptis auctenticis roborentur. Noverint igitur universi, quod facta libera resignatione in manibus nostris a Hunero milite dicto de Odeme et suis legitimis heredibus domus in Adenthorpe cum agris et omnibus suis pertinentiis, quam idem miles tenuerat a nobis in feodo, eam abbati et fratribus domus de Rivo sancte Marie Cistersiensis ordinis et proprietatem ipsius de consensu et bona voluntate totius capituli nostri in remedium anime nostre contulimus iure perpetuo possidendam. Testes qui huic rei presentes aderant sunt hii: Helmericus decanus Verdensis, Gerhardus scolasticus, Hermannus de Elstorpe; milites: Wernerus de Medighen, Lippoldus de Tzarnhusen, Henricus de Broke, Henricus de Erchen, Johannes de Moulo et alii quam plures. Acta sunt hec in curia nostra Luneburgensi, predictis et aliis pluribus presentibus, anno domini MCCLIIII, XIIII. kalendas maii. Ut autem predictum factum nostrum perpetua stabilitate subsistat et incommutabiliter perseveret, presentem paginam nostri et capituli nostri sigillorum appensione duximus roborandam in perpetuum huius rei testimonium et munimen.

Ortsindex:
Adendorf, Ldkr. Lüneburg
Lüneburg, Ausstellungsort

Personenindex:
Broke, Heinrich v., Ritter
Ecken, Heinrich v., Ritter
Elstorf, Hermann v., Domherr in Verden
Verden, Domkapitel
Gerhard, B. von Verden (+1269)
Gerhard, Domscholaster in Verden
Helmerich, Domdekan in Verden
Meding, Werner v., Ritter, Marschall des Ft. Lüneburg
Muol, Johann v., Ritter
Oedeme, Huner v., Ritter (vgl.

Laufzeit 

18.04.1254

Enthält 

Huner)
Zarenhusen, Lippold v., Ritter (vgl. Lippold)

Repräsentationen

Aktion Typ Bezeichnung Zugang Info
Detailseite Original A