NLA HA RETRO Celle Or. 100 Scharnebeck Nr. 5

  • Drucken
  • Verlinken
  • Versenden
  • Verbessern

Beschreibung: Verzeichnung

Identifikation

Titel 

B. Luder von Verden überträgt dem Hause St. Mariae die Zehnten in Renele, Dehnsen, Wesseloh und Mechendorp.

1246 o. T.

Orig., Perg., anhäng. Siegel erh.

Druck: UB Scharnebeck Nr. 5.
Abschrift: W S. 120, H S. 171 ff.

In nomine sancte et individue trinitatis. Luderus dei gratia Verdensis ecclesie episcopus universis Christi fidelibus imperpetuum. Ne salubris presentium ordinatio posterorum ignorantia cassetur, utiliter provisum est, ut litterarum testimonio confirmetur. Hinc est, quod fidelium devotioni notum esse volumus filios nostros fratres videlicet de domo sancte Marie, quam ad honorem dei ipso iuvante fundavimus, decimas de Renele, de Dedenhusen, de Wesentlo et de Mechendorp pro centum nonaginta marcis Bremensis argenti comparasse a suis possessoribus Johanne videlicet de Orle, Menwardo milite et Ludero fratre suo et ab ipsorum heredibus, qui ipsas in manus duorum militum Henrici Magni et Volcmari fratris sui de Honhamelen, a quibus tenuerant in pheodo, resignaverunt. Sed iam dicti fratres videlicet Henricus et Volcmarus, acceptis a predictis filiis nostris viginti octo marcis Bremensis argenti, ius quod ipsi in prefatis decimis habebant in manus nostras cum suis heredibus resignaverunt. Nos igitur easdem decimas pro spe salutis nostre et predecessorum nostrorum et successorum supradictis fratribus de domo sancte Marie proprie et libere possidendas contulimus. Ad huius rei confirmationem presens scriptum sigilli nostri appensione roboravimus. Quod si quis super istis vel aliis bonis suis predictos fratres contra iustitiam conturbare presumserit, ipsum episcopali auctoritate qua fungimur tanquam sancte ecclesie invasorem anathematis vinculo innodamus. Huius rei testes sunt: Johannes plebanus de Sniwardingen, Wilhelmus sacerdos de Rodenburg, Hildemarus Schucko, Henricus de Ecken a), Ermennoldus, Johannes de Mulo, Gerlacus dapifer et alius Gerlacus, Henricus Magnus de Honhamelen et Wolcmarus frater eius, Johannes de Winhusen, omnes isti milites; Theodericus

Laufzeit 

1246

Enthält 

de Hedere, Henricus camerarius et alii quamplures. Acta sunt hec anno gratie millesimo ducentesimo quadragesimo sexto, indictione IIII, pontificatus nostri anno quintodecimo.

a) verbessert aus "Echen".

Ortsindex:
Dehnsen, Ldkr. Lüneburg
Mechendorp, ON (wüst, nicht identifiziert)
Renele, ON (wüst, nicht identifiziert)
Wesseloh, Ldkr. Soltau

Personenindex:
Ecken, Heinrich v., Ritter
Ermenold, Ritter
Gerlach, "dapifer", Ritter
Gerlach, "alius Gerlacus", Ritter
Hedere, Dietrich v.
Heinrich, camerarius
Hohenhameln, Heinrich Magnus v., Ritter
Hohenhameln, Volkmar v., Ritter
Johann, Pleban in Schneverdingen
Luder, B. von Verden (+1251)
Luder, Bruder Meinwards
Meinward, Ritter
Muol, Johann v., Ritter
Orle, Johann v.
Schukke, Hildemar, Ritter
Wilhelm, Priester in Rotenburg
Winhusen, Johann v., Ritter

Repräsentationen

Aktion Typ Bezeichnung Zugang Info
Detailseite Original A