NLA HA RETRO Celle Or. 100 Scharnebeck Nr. 4

  • Drucken
  • Verlinken
  • Versenden
  • Verbessern

Beschreibung: Verzeichnung

Identifikation

Titel 

Das Domkapitel zu Verden stimmt der Gründung des Hauses St. Mariae durch B. Luder zu.

1245 Mai 27.

Orig., Perg., abhäng. Siegel erh.

Abschrift: H S. 712 ff.
Druck: UB Scharnebeck Nr. 4; Orig. Guelf. IV S. 121 f.; Schlöpken S. 232 f.; Schlüter S. 342 f.
Regest: May I Nr. 971.

Otto dei gratia prepositus, Hermannus decanus totumque maioris ecclesie in Verda capitulum omnibus presentis littere inspectoribus cum orationibus devotis salutem in domino. Si studium nostre promotionis ad ea fideliter dirigimus que ad honorem dei spectant et salutem proficiunt animarum, non solum gratiam divinam, verum bonam famam nostram apud homines propensius dilatamus, secundum quod legitur, ut videant opera vestra bona et glorificent deum patrem. Hinc est, quod pro nomine Jesu Christi et pro honore beate Marie genitricis eius et pro reverentia venerabilis domini nostri Luderi episcopi et ob frequentem immo quasi cogentem supplicationem religiosi viri fratris Godefridi abbatis de Herswith«usen», habentes etiam intuitum ad bonam voluntatem dominorum archiepiscoporum videlicet domini nostri Maguntinensis, quem in omnibus prout decet debemus et volumus honorare, et domini Bremensis necnon illustrissimum principum domini Ottonis ducis de Brunsvic et domini Alberti ducis Saxonie, qui pro hoc negotio nobis suas petitiones specialiter dirigere curaverunt, facto pio et salubri, quod predictus dominus noster Luderus episcopus de domo sancte Marie virginis erigenda laudabiliter inchoavit, in qua debet vigere Cisterciensis ordinis disciplina, nostrum adhibemus consensum, hoc tenore videlicet adiecto, quod idem dominus noster eidem loco de redditibus episcopalibus, quos nunc expeditos tenet, non faciat donationem absque consensu nostro expresso, et hoc non dicimus propter impedimentum predicte domus, sed quoniam redditus episcopales valde sunt tenues secundum consuetudinem expensarum que a domino nostro episcopo requiruntur, maxime cum dominus Yso beate memorie predecessor domini nostri de

Laufzeit 

27.05.1245

Enthält 

redditibus episcopalibus ecclesiam canonicorum erexerit conventualem, et libenter matricem nostram ecclesiam velimus in statu debito conservare. Sane in omnibus aliis quibuscumque possumus predictam domum et fratres ibi pro tempore servientes libenter et bono affectu volumus promovere, et ut evidens argumentum dilectionis et affectionis inter ecclesiam nostram et predictum cenobium magis comprobetur, ita convenit, quod fratres eiusdem domus in plenam recepimus fraternitatem, ita quod eorum obitus et anniversarios secundum consuetudinem dominorum et canonicorum nostrorum premorientium agemus et ipsi nostris fratribus sive canonicis pro tempore decedentibus ad idem vice mutua tenebuntur. Ad huius autem rei perhennem memoriam placuit presens scriptum inde confectum sigilli nostri appensione roborari. Testes huius rei sunt: dominus noster Luderus episcopus, frater Godefridus abbas de Hersvith«usen», frater Sifridus predicte nove domus cellerarius, canonici nostri Hermannus decanus, Gerhardus custos, Fridericus prepositus de Bartwic, Sibodo de Dasle, Ludolfus de Lo, Heinricus cellerarius, Gerhardus scolasticus, Johannes dictus Ma«rescal»cus, Alvericus Sacco, magister Meinricus, Hermannus de Elstorpe. Acta sunt hec anno domini MCCXLV, VI. kalendas iunii.

Ortsindex:
Bremen, Eb. von
Otto, Dompropst in Verden
Siegfried, Kellermeister des Klosters Scharnebeck

Personenindex:
Albrecht, (I.), Herzog v. Sachsen-Wittenberg (+1261)
Dassel, Sibodo v., Domherr in Verden
Elstorf, Hermann v., Domherr in Verden
Verden, Domkapitel
Friedrich, Propst in Bardowick, Domherr in Verden
Gerhard, Domküster in Verden
Gerhard, Domscholaster in Verden
Gottfried, Abt von Hardehausen
Heinrich, Domkellermeister in Verden
Hermann, Domdekan in Verden, Archidiakon in Salzhausen
Iso, B. von Verden (+1231)
Lo, Ludolf v., Domherr in Verden
Luder, B. von Verden (+1251)
Mainz, Eb.
Marschalck, Johann, Domherr in Verden
Meinrich, Domherr in Verden, Magister
Otto, (das Kind), Herzog ), Herzog v. Bra Brara,

Herzog v. Bra), Herzog v. Brad), Herzog v. Bra), Herzog v. Bra Herzog v. Brad), Herzog v. Brad), Herzog v. Brag v. Brag v. Bra, Herzog v. Brau Herzog v. Braun BraunschHerzog v. Braunschaunschweig und Lüneburg (+1252)
Sacco, Alverich, Domherr in Verden

Repräsentationen

Aktion Typ Bezeichnung Zugang Info
Detailseite Original A