NLA HA RETRO Celle Or. 100 Scharnebeck Nr. 18

  • Drucken
  • Verlinken
  • Versenden
  • Verbessern

Beschreibung: Verzeichnung

Identifikation

Titel 

B. Gerhard und das Kapitel zu Verden übertragen dem Kloster Scharnebeck den Zehnten in Estebrügge, den es von Daniel und von Volkmar von Swumvlete gekauft hat.

1256 November 24, Verden.

Orig., Perg., zwei anhäng. Siegel erh.

Druck: UB Scharnebeck Nr. 19.
Abschrift: W S. 77, H S. 471 f.

Gerhardus dei gratia episcopus, Meinricus decanus totumque capitulum Verdensis ecclesie omnibus hanc litteram inspecturis salutem in domino. Quoniam ea que geruntur in tempore simul quoque labuntur cum tempore, discretio est adhibenda et cautela, ut quod pium et memoria dignum agitur, oblivionis iactura preclusa occurrat notitie posterorum. Hinc est quod notum esse cupimus tam presentibus quam futuris, quod nos de communi consilio et consensu proprietatem quarte partis decime in Eschete, quam abbas et conventus monasterii sancte Marie in Scerenbeke Cystersiensis ordinis Verdensis dyocesis redemerunt de manu laica, datis CCC et XXX marcis domino Volcmaro militi dicto de Swumvlete et pueris suis et preterea Danieli adhuc existenti servo, a quo ipse Volcmarus ipsam decimam tenebat in pheodo, datis L marcis denariorum Homburgensium, pure propter deum et communionem orationum ipsorum fratrum ad sustentationem eorum libere et pleno iure ipsis et ecclesie sue contulimus perpetuo possidendam. Ad amputandam autem omnem dubitationem super hoc pio et rationabili facto nostro futuris quibuscumque temporibus presentem paginam super hoc conscribi et sigillorum nostrorum appensionibus eis in testimonium fecimus communiri. Datum Verde, in crastino Clementis, anno dominice incarnationis MCCLVI.

Ortsindex:
Estebrügge, Ldkr. Stade, Ort und Ksp.
Verden, Ausstellungsort

Personenindex:
Daniel, servus, Lehnsmann des B. von Verden
Verden, Domkapitel
Gerhard, B. von Verden (+1269)
Meinrich, Domdekan in Verden
Swumvlete, Volkmar v., Ritter

Laufzeit 

24.11.1256

Repräsentationen

Aktion Typ Bezeichnung Zugang Info
Detailseite Original A