NLA HA RETRO Celle Or. 100 Scharnebeck Nr. 9

  • Drucken
  • Verlinken
  • Versenden
  • Verbessern

Beschreibung: Verzeichnung

Identifikation

Titel 

B. Luder von Verden bestätigt dem Hause St. Mariae den Besitz der von Manegold von Estorff gekauften Güter in Echem.

1249 o. T.

Orig., Perg. (beschädigt), anhäng. Siegel rest.

Abschrift: W S. 58, H S. 218 ff.
Druck: UB Scharnebeck Nr. 9; Schack Nr. 52.
Regest: Estorff S. 77; Grotefend, Regesten Nr. 52.

Luderus dei gratia Verdensis ecclesie episcopus universis Christi fidelibus hanc paginam inspecturis vel audituris imperpetuum. In libro experientie satis didicimus, quod multociens per industriam presentium caventur pericula futurorum. Huius rei consideratione ad universorum noticiam volumus pervenire, quod filii nostri abbas scilicet et conventus de domo sancte Marie Cisterciensis ordinis bona que Manegoldus miles dictus de Estorp habuit in Ekheym, pertinentia ad curtem quam ex nostra manu tenet in Rulvesdorp, tam in silvis quam in pratis, in aquis quoque et in pascuis ceterisve utilitatibus communibus et privatis ab eodem Manegoldo suisque heredibus XVIII marcarum Bremensis argenti precio comparaverunt. Idem vero Manegoldus ipsa bona in manus nostras cum consensu heredum suorum resignavit. Sed et nos ea ab omni iure dominiove seculari libera prefatis fratribus ad honorem beate Marie perpetuo possidenda tradidimus. Hoc igitur factum nostrum ne a quolibet temere possit irritari, presenti scripto sigillique nostri testimonio confirmamus, hoc nichilominus adicientes, quod quisquis ipsa vel alia prefate ecclesie bona contra iusticie moderamen attrectare presumpserit, sciat se auctoritate dei et nostra anathematis vinculo innodatum. Hii sunt testes qui interfuerunt: Theodericus abbas predicte domus sancte Marie, Ulricus canonicus Verdensis, Fridericus canonicus sancti Andree Verdensis, Martinus dictus Friso, sacerdos; milites vero: Wernerus de Medinge, Wernerus de Zvirin, Hermannus Grevinc, Hunerus, Alardus de Estorp et alii quamplures. Factum est autem anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo nono, indictione septima.

Ortsindex:
Dietrich, Abt von

Laufzeit 

1249

Enthält 

Scharnebeck (+1251/1267)
Echem, Ldkr. Lüneburg
Rullstorf, Ldkr. Lüneburg

Personenindex:
Estorff, Alard v.
Estorff, Manegold v., Ritter, gen. Struve, Vogt in Lüneburg
Friedrich, Stiftsherr an St. Andreae in Verden
Friso, Martin, Priester
Greving, Hermann, Ritter
Huner, Ritter (v. Oedeme, v. Lüneburg?)
Luder, B. von Verden (+1251)
Meding, Werner v., Ritter, Marschall des Ft. Lüneburg
Schwerin, Werner v., Ritter
Ulrich, Domherr in Verden

Repräsentationen

Aktion Typ Bezeichnung Zugang Info
Detailseite Original A