NLA HA RETRO Celle Or. 100 Scharnebeck Nr. 14

  • Drucken
  • Verlinken
  • Versenden
  • Verbessern

Beschreibung: Verzeichnung

Identifikation

Titel 

B. Gerhard von Verden überträgt dem Hause St. Mariae den Zehnten zu Scharnebeck, den der Ritter Lippold von ihm zu Lehen hatte.

1252 o. T., Lüneburg.

Orig., Perg. (Wasserschaden), zwei anhäng. Siegel rest.

Druck: UB Scharnebeck Nr. 13.
Abschrift: W S. 42 f., H S. 667 ff.

Gerh. dei gratia Verdensis ecclesie episcopus universis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino. Quoniam auctore deo suscepimus ex officio, quod ecclesias cure nostre commissas promovere tenemur, quicquid nobis incumbit ex necessitate pro dei amore deliberavimus agere bona voluntate. Noverint igitur universi presentem paginam audituri, quod dilecti in Christo abbas et conventus de Rivo sancte Marie Cisterciensis ordinis nostre diocesis ea ratione dederunt nobis quinquaginta marcas argenti Bremensis in pondere, quatinus ad sustentationem fratrum proprietatem decime in Scerimbeke, quam Lippoldus miles et uxor eius de manu nostra tenuerat in pheodo, suo monasterio conferremus, que videlicet pecunia iam a nobis recepta et pro nostre ecclesie necessitatibus est expensa. Nos itaque cum affectu sacre religionis dilatande cum pia intentione prefate domus in possessionibus dilatande cum consensu capituli nostri dedimus eis proprietatem totius decime in Scerenbeke sine omni exceptione absolute et libere possidendam. Quam donationem ut inconvulsa permaneat in perpetuum, sigilli nostri et ecclesie munimine roboramus. Huius rei testes sunt: Helmericus decanus Verdensis, Gerhardus prepositus sancti Andree, Johannes prepositus de Dore, Johannes archidiaconus in Selcincge, Woltmannus plebanus de Modestorpe, clerici; Johannes de Moule, Lippoldus de Tsarnhusen, Lippoldus iunior de Dore, Brunicgus de Hagene, milites, et alii quam plures. Acta sunt hec Luneborcg anno domini MCCLII, pontificatus nostri anno primo.

Ortsindex:
Lüneburg, Ausstellungsort
Waltmann, Pleban in Modestorp (Lüneburg)

Personenindex:
Doren, Johann v., Propst
Doren, Lippold v., Ritter
Verden, Domkapitel
Gerhard, B. von Verden

Laufzeit 

1252

Enthält 

(+1269)
Gerhard, Propst von St. Andreae in Verden
Hagen, Bruning v., Ritter
Helmerich, Domdekan in Verden
Johann, Archidiakon in Selsingen
Lippold, Ritter (vgl. Doren, Zarenhusen)
Muol, Johann v., Ritter
Zarenhusen, Lippold v., Ritter (vgl. Lippold)

Repräsentationen

Aktion Typ Bezeichnung Zugang Info
Detailseite Original A