NLA HA RETRO Cal. Or. 100 Barsinghausen Nr. 9

  • Drucken
  • Verlinken
  • Versenden
  • Verbessern

Beschreibung: Verzeichnung

Identifikation

Titel 

Bischof Konrad von Minden überträgt dem Kloster Barsinghausen den Zehnten in Barrigsen.

1225 o.T.

Orig., Perg.; anhängendes Siegel ab. Zwei Abschriften: MS XXII, Nr. 1381, fol. 30 u. 31 (18. Jh.).

Druck: UB Barsinghausen Nr. 16; Cal. UB 1, Nr. 14.
Regest: Cal. Br. 7, Nr. 1, fol. 172r (16. Jh.); MS XXIII, Nr. 661, fol. 17v (18. Jh.); Hann. 75, Nr. 63, fol. 9 (17. Jh.); Hann. 94 Spez. 2 Barsinghausen A I, Nr. 8, fol. 7 (17. Jh.); WUB 6, Nr. 148.

In nomine sancte et individue trinitatis. Conradus dei gratia Mindensis ecclesie episcopus omnibus Christi fidelibus salutem in vero salutari. Quoniam inpresentiarum multa et intolerabilia sepe ecclesiis dei inferuntur gravamina, arbitrati sumus pium esse eisdem consulere et earum indempnitati propensius providere. Nosse igitur cupimus universitatem fidelium presentium et futurorum, quod ecclesia in Berkenhusen decimam in Barchusen pro LXX marcis emendo sibi et suis posteris comparavit. Decimam siquidem eandem comes Godescalcus de Perremunt a nobis iure feodali tenuit et ob promotionem eiusdem ecclesie resignavit. De LXX vero marcis, quas conventus dedit, quidem miles Henricus de Wester XX marcas accepit et decimam illam prefato comiti, a quo eam in feodo habuit, resignavit. Residuas L marcas acceperunt quidam de Barchusen et Tidericus Blome, qui etiam iuri, quod in decima habuerunt, renuntiarunt in manus Heinrici iam predicti militis decimam resignantes. Hiis ita gestis nos decimam eandem in remedium anime nostre prenominato contulimus cenobio. Testes huius rei sunt comes Ludolfus de Halremunt, comes Hildeboldus de Limbere et comes Conradus de Lewenr(ode) et filius suus et alii quamplures tam clerici quam laici. Ut autem hec donatio rata habeatur et in omne tempus inconvulsa servetur, factum hoc conscribi fecimus et sigillo roboravimus appenso. Actum anno gratie MCCXX quinto.

Indexbegriffe:
Barrigsen, OT

Laufzeit 

1225

Enthält 

Barsinghausen
Barrigsen, Zehnt
Barrigsen, N.N. v.
Barsinghausen, Kl., Konvent
Blome, Dietrich
Hallermund, Ludolf v., Gf
Konrad, Bf v. Minden
Lauenrode, Konrad v., Gf
Pyrmont, Gottschalk (I.) v., Gf., Br. d. Wedekind (IV.) v. Schwalenberg
Wester, Heinrich v., R.
Wunstorf und Limmer, Hildebold v., Gf

Repräsentationen

Aktion Typ Bezeichnung Zugang Info
Detailseite Original U