
Identifikation
Titel
Kardinallegat Petrus entscheidet einen Streit des Stifts Ramelsloh mit dem Erzbischof von Bremen wegen der Wahl des Propstes.
Ohne Jahr (1188 nach Juli 6 - 1189 vor Juli 20).
(Die Datierung folgt Dolle)
Original, an Schnüren anhängende Siegel: 1. stark beschädigt, 2. fast ganz unkenntlich, 3. ab.
Druck: UB Ramelsloh Nr. 4 (mit Datierung: 1188/91 nach Brackmann); A. Brackmann, Papsturkunden des Nordens, Nord- und Mitteldeutschlands, in: Nachrichten der Kgl. Gesellschaft der Wissenschaften zu Göttingen, Phil.-hist. Klasse, 1904, S. 137 f., Nr. 18. - Zuletzt: Dolle, Papsturkunden Nr. 136.
Regest: May I Nr. 633.
P. dei gratia tituli sancti Petri ad vincula presbiter cardinalis, apostolice sedis legatus, dilectis in Christo filiis canonicis Rameslensis ecclesie in domino eternam salutem. Notum esse volumus tam presentibus quam futuris, quod cum essemus in Bremensi ecclesia, in nostra audientia proposuistis, quod vos haberetis liberam potestatem in vestra ecclesia prepositum eligendi. Econtrario autem venerabilis frater noster Bremensis archiepiscopus respondebat, quod sicut investiture, ita et electionis ius ad ipsum legitime pertineret. Tandem cum multum et diu fuisset super hac controversia disputatum, una cum archiepiscopo vos nostro consilio subdidistis. Nos vero prudentum et sapientum virorum deliberato consilio statuimus, ut eligendi prepositum in vestra ecclesia habeatis perpetuam libertatem, inhibentes tamen omnimodo, ne vobis liceat prepositum aliunde vocare nisi de vestra ecclesia vel maiori Bremensi, hoc ordine videlicet, ut si unus de vestra ecclesia eligatur, successor ipsius non de vestra, sed de maiori Bremensi ecclesia assumatur, et si electus de Bremensi ecclesia moriatur, successor ipsius de vestra ecclesia eligatur, et talis ordo in perpetuum observetur. Ut autem hoc factum perpetui roboris obtineat firmitatem, hanc paginam scribi precepimus et nostro sigillo, archiepiscopi et Bremensis capituli iussimus communiri.
Laufzeit
1188 - 1191
Enthält
Indexbegriffe:
Bremen, Erzbischof
Bremen, Kirche
Bremen, Domkapitel
Petrus, Kardinalpriester von St. Petri ad vincula, päpstlicher Legat
Ramelsloh, Stift, Propst
Alte Archivsignatur
StA Hannover Bremen-Verden Nr. 68b
Ergänzungen
Klassifikation Teil B
11880707
| Aktion | Typ | Bezeichnung | Zugang | Info |
|---|---|---|---|---|
| Detailseite | Nutzungsdigitalisat | U |
|
|
| Detailseite | Masterdigitalisat | U |
|
|
| Detailseite | Original | Urkunden | 0002 / 32 |
|