
Identifikation
Titel
Bischof Dietrich von Wierland verleiht allen, die das Stift Weende unterstützen, einen Ablass.
1261 Juni 5, Lamspringe.
Original, an gelb-roter Seidenschnur anhängendes Siegel ab, Quadrangel 327, alte Nr. 15 (?).
Druck: UB Weende Nr. 17.
Regest: Regesta Thuringiae III Nr. 2905.
Abschrift: Gruber I fol. 97r; Hodenberg Nr. 17; FB Nr. 14.
Bonitate divina Theodericus episcopus Vironensis Christi fidelibus universis presentes litteras inspecturis salutem in dominorum domino dei filio Iesu Christo. Sanctorum meritis inclita gaudia fideles Christi assequi minime dubitamus, quo per eorum merita gloriosa et iustis tribuitur, gratia et peccatoribus peccatorum suorum venia facilius indulgetur. Hinc est, quod nos dilectorum nobis in Christo prepositi, priorisse et conventus in Winden ordinis sancti Augustini Mogunt(inensis) diocesis favorabilibus a) precibus inclinati omnibus vere penitentibus et confessis, qui locum ipsorum in sancte ac victoriosissime crucis gloriose semper virginis dei genitricis Marie beatique Nicolai confessoris atque pontificis, cuius sicut asseritur eorundem ecclesia est insignita vocabulo, necnon in eiusdem ecclesie dedicationis annue festivitatibus cum cordis contritione et humilitate venerabiliter visitarint quique eidem loco ad consummationem fabrice ibidem opere sumptuoso noviter inchoate et ad suam alias inopiam sublevandam manum porrexerint adiutricem, de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius ac ea, quam nobis licet indignis deus contulit, auctoritate confisi XL dierum unius[que] b) carene indulgentiam peccata etiam oblita vota fracta, si ad ea redierint, offensas patrum et matrum sine iniectione manuum violenta iuramenta temeraria, que fiunt absque tactu reliquiarum seu ewangeliorum, et violationes dierum celebrium accedente consensu venerabilis domini Mogunt(inensis) archiepiscopi in nomine domini
Laufzeit
05.06.1261
Enthält
misericorditer relaxamus. Dat(um) Lammespringe, in dominica Exaudi c) anno domini MCCLXI, pontificatus nostri anno XIIII.
a) Vorlage: favoralibus.
b) Loch in der Vorlage
c) Zuvor ein Wort getilgt: vi[...].
Orts- und Personenindex:
Dietrich, Bischof von Wierland
Lamspringe, Kreis Hildesheim, Ausstellungsort
Mainz, Erzbischof
Band
Ergänzungen
Klassifikation Teil B
12610605
| Aktion | Typ | Bezeichnung | Zugang | Info |
|---|---|---|---|---|
| Detailseite | Original | Urkunden | 0001 / 82 |
|