
Identifikation
Titel
Wedekind von Böseckendorf schließt mit dem Stift Weende einen Vergleich über Einkünfte in Ossenfeld und Güter in Krebeck.
1256.
Original, Wasserschaden, Einschnitte für ein anhängendes Siegel, Quadrangel 23, alte Nr. 91.
Druck: UB Weende Nr. 12; UB Eichsfeld Nr. 379; Hann. gelehrte Anzeigen 1753 Sp. 1399f.
Regest: UB Göttingen I Nr. 9.
Abschrift: Gruber I fol. 92; Hodenberg Nr. 13; FB Nr. 11.
Universis Cristi fidelibus, ad quos presens scriptum legendum pervenerit, Widekindus divina permissione dictus de Besekendorp salutem in domino. Quoniam ea, que geruntur in tempore, labuntur cum tempore, nisi recipiant a voce testium aut scripti memoria firmamentum, noverint igitur tam posteri quam moderni, quod de controversia, que inter me et ecclesiam in Wenedhe orta fuit de quibusdam redditibus in Ossenewelde, talis compositio habita est, quod ego Wedekindus de consensu heredum meorum quattuor maldra avene et tria siliginis et unum tritici de allodio meo in Crebeke ipsi ecclesie dari assignavi singulis annis in remissionem peccatorum meorum et uxoris mee quousque a me sive ab heredibus meis bona equipollentia ecclesie iam prefate in loco convenienti comparentur. Ut autem hec rata et inconvulsa permaneant, quia sigillum proprium non habeo, sigillo burgensium in Gotingen presentem litteram decrevi roborari. Huius rei sunt testes: dominus Henricus plebanus de Veteri Grone, dominus Bertrammus plebanus sancti Iacobi in Gotingen, dominus Widekindus plebanus sancti Nikolai, dominus Iohannes vicarius forensis, dominus Herbordus plebanus de Borggrone, dominus Hartmannus miles dictus de Sulingen, dominus Guntherus miles dictus de Bowenten, Iohannes de Domo, Iohannes [Retin]ghus a) et alii quamplures, quorum nomina non subveniunt. Acta sunt hec anno domini MCCLVI.
a) So Gruber; UB Göttingen: Rening-; Hann. gelehrte Anzeigen: Rering-, Hodenberg: ...nghus.
Orts- und
Laufzeit
1256
Enthält
Personenindex:
Bertram, Pfarrer der Jakobikirche in Göttingen
Böseckendorf, Wedekind von
Bovenden, Gunter von, Ritter
Göttingen, Stadt
Haus, Johann von
Heinrich, Pfarrer in Grone
Herbord, Pfarrer in +Burggrone
Johann, Vikar der Johanniskirche in Göttingen
Krebeck, Kreis Göttingen, Eigengut
Ossenfeld, Stadt Dransfeld, Kreis Göttingen, Einkünfte
Retinghus, Johann
Seulingen, Hartmann von, Ritter
Wedekind, Pfarrer der Nikolaikirche in Göttingen
Band
Ergänzungen
Klassifikation Teil B
1256
| Aktion | Typ | Bezeichnung | Zugang | Info |
|---|---|---|---|---|
| Detailseite | Original | Urkunden | 0001 / 82 |
|