
Identifikation
Titel
Bischof Heinrich von Ösel verleiht allen, die das Stift Weende besuchen und unterstützen, einen Ablass.
1255.
Original, Einschnitte für ein anhängendes Siegel, Quadrangel 324, alte Nr. 124.
Druck: UB Weende Nr. 11.
Abschrift: Gruber I fol. 91r; Gruber III fol. 8; Hodenberg Nr. 12; FB Nr. 10.
Frater H[enricus] dei gratia episcopus Osilie de partibus Livonie ordinis fratrum Predicatorum omnibus hanc litteram inspecturis salutem in domino sempiternam. Quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi reddituri rationem pro omnibus, que in corpore gessimus, sive bonum fuerit sive malum oportet, nos diem messionis extreme pietatis operibus prevenire, quia qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam eternam. Cum igitur ad constructionem ecclesie beati Nicolai in Wenethen proprie non subpetant facultates, karitatem vestram rogamus in domino Iesu Christo, qui pauper pro nobis factus est, ut sua paupertate nos ditaret, quatinus predicte ecclesie de bonis a deo vobis collatis pias elemosinas erogetis, ut per hoc et alia bona que feceritis vitam mereamini retributionis eterne. Nos autem de misericordia domini nostri Iesu Christi et meritis beate Marie semper virginis et beatorum apostolorum Petri et Pauli patrociniis confidentes venerabilis quoque patris domini G[erhardi] Moguntine sedis archiepiscopi accedente consensu omnibus predictam ecclesiam cum bonis suis visitantibus vel etiam de bonis suis illuc mittentibus viginti dies de iniuncta penitentia vere contritis et confessis misericorditer relaxamus. Datum anno domini MCC quinquagesimo quinto.
Orts- und Personenindex:
Gerhard, Erzbischof von Mainz
Heinrich, Bischof von Ösel
Laufzeit
1255
Band
Ergänzungen
Klassifikation Teil B
1255
| Aktion | Typ | Bezeichnung | Zugang | Info |
|---|---|---|---|---|
| Detailseite | Original | Urkunden | 0001 / 82 |
|