
Identifikation
Titel
Kardinallegat Hugo von Santa Sabina 1) verleiht allen, die das abgebrannte Stift Weende unterstützen, einen Ablass.
1251 Juli 30, Koblenz.
Original, im Falz beschädigt, an roter Seidenschnur anhängendes Siegel, leicht beschädigt, Jahresangabe auf der Plica 1207 verbessert in 1251; Quadrangel 323; alte Nr. 41.
Druck: UB Weende Nr. 9.
Abschrift: Gruber I fol. 88 (hier z.T. Vorlage); Hodenberg Nr. 9 (dat.: 1207); FB Nr. 8.
Universis Christi fidelibus per Alamanniam constitutis, ad quos presentes littere pervenerint, frater Hugo miseratione divina tituli sancte Sabine presbiter cardinalis apostolice sedis legatus salutem in domino. Quoniam, ut ait apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi, prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum oportet, nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente domino cum multiplicato fructu recolligere valeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes, quoniam qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam eternam. Cum igitur, sicut dilecti in Christo prepositus et conventus monialium monasterii in Venede ordinis sancti Augustini Maguntine diocesis nobis intimare curarunt, iidem ecclesiam suam cum officinis suis oportunis usibus consumptam incendio reparare cupiant, opere sumptuoso nec ad consummationem ipsius operis proprie sibi suppetant facultates universitatem vestram rogamus monemus et hortamur in domino in remis[sio]nem vobis peccaminum iniungentes, quatinus de bonis a deo vobis collatis pias ad id elemosinas et grata eis caritatis subsid[ia] erogetis, ut per subventionem vestram dictum opus valeat consummari et vos per hec et alia bona, que domino inspi[ra]nte feceritis, ad eterne possitis felicitatis gaudia pervenire. Nos autem de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri
Laufzeit
30.07.1251
Enthält
et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis, qui eis ad hoc manum porrexerint adiutricem, quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus, quas mitti per questuarios districtius inhibemus eas, si secus actum fuerit, carere viribus decernentes. Datum Confluencie, III kalend(as) augusti, pontificatus domini Innoc(entii) pape IIII anno nono.
1) Bei Schwarz, Regesten S. 98-105 ist der Kardinallegat Hugo von Santa Sabina 1251-1252 nachgewiesen; ein Regest für diese Urkunde fehlt dort.
Orts- und Personenindex:
Hugo, Kardinalpriester von Santa Sabina in Rom, päpstlicher Legat
Innozenz IV., Papst
Koblenz, Ausstellungsort
Weende, Stadt Göttingen, Stift, Wirtschaftsgebäude
Sieglerindex erhaltener Siegel:
Hugo, Kardinallegat von Santa Sabina
Band
Provenienz
(Teil-)Provenienz
1 FM 0220
Ergänzungen
Klassifikation Teil B
12510730
| Aktion | Typ | Bezeichnung | Zugang | Info |
|---|---|---|---|---|
| Detailseite | Original | Urkunden | 0001 / 82 |
|