
Identifikation
Titel
Everwin, Propst des Bonifatiusstiftes in Halberstadt, und Dietrich, Domherr in Hildesheim, stiften eine Memorie mit drei Hufen in Stendorf.
Ausfertigung Pergament, 18 x 10 cm. - Rep. 3 Lilienthal, Nr. 8 a. - 2 Siegel angehängt, stark beschädigt, restauriert: Propst Everwin von St. Bonifatius in Halberstadt, 2. Ludolf Graf von Hallermund. - Abschrift: StA Stade, Dep. 10, Fa-3, Nr. 1 (Hodenberg, UB Lilienthal; 19. Jh.), Nr. 26 nach + Kopiar Lil. II, 149, Nr. 183. - Druck: Vogt, Mon. ined. II, S. 82. - Regest: UB Hochstift Hildesheim 2, Nr. 553.
Everwinus, dei gratia sancti Bonifatii prepositus in Halb(erstad), et Teodericus, canonicus Hildesemensis, omnibus presens scriptum audituris/ in salutis auctore salutem. Quoniam facta mortalium interitu obfuscantur, salubriter provisum est, ut memoriam rerum/ gestarum posteris scripto transmittamus, ne qua suboriri possit controversie occasio vel adnecti fraudulenta excep/tio. Noverint igitur tam presentes quam presentium successores, quod nos patri nostro Teoderico, matri nostre Hedevigi et/ fratri nostro Iohanni ac nobis post obitum nostrum apud sanctimoniales in Walda benedictionis memoriam comparare cupien/tes tres mansos proprietatis nostre sitos in Stendorp eisdem sanctimonialibus contulimus perpetualiter possidendos, ita,/ ut noster anniversarius cum vigiliarum et missarum solemnis annuatim solemniter celebretur tam in nostram quam parentum/ nostrorum memoriam sempiternam. Huius rei testes sunt Hinricus de Golterne, Ludolfus de Vulvethusen, Boldewinus de/ Adenoys, Ludegerus de Genhusen, Iohannes de Alferde, Conradus de Borstelde, Iohannes de Lathusen et/ alii quam plures. Ut igitur hec nostra donatio rata et inconvulsa permaneat, nos prepositus E(verwinus) presens scriptum sigilli nostri/ munimine roboramus. Nos vero Th(eodericus) sigilli nostri copiam non habentes sigillum comitis Ludolfi/ de Halremunt duximus
Laufzeit
1240
Enthält
apponendum.
1 Aus dem Inhall annähernd zu datieren auf 1239-1242: Everwin (von Adensen) war ab 1239 Propst des Blasiusstifts in Halberstadt, sein Bruder Dietrich wurde 1243 Domkantor in Hildesheim.
Datierung: [1240 ca.]
Index-Gruppe
GEOB
Halberstadt, Bonifatiusstift
PERS
Adensen (Adenoys), Balduin de (1240)
SACH
Everwin, Propst von St. Bonifatius in Halberstadt
| Aktion | Typ | Bezeichnung | Zugang | Info |
|---|---|---|---|---|
| Detailseite | Masterdigitalisat | U |
|
|
| Detailseite | Micro-/Macrofiche | U |
|
|
| Detailseite | Nutzungsdigitalisat | U |
|
|
| Detailseite | Original | Urkunden | 0068 / 0 |
|