NLA ST Rep. 3 Lilienthal Nr. 534

  • Drucken
  • Verlinken
  • Versenden
  • Verbessern

Beschreibung: Verzeichnung

Identifikation

Titel 

Bruder Johannes Barchen, principalis lector der Franziskaner in Bremen, erteilt dem Kloster Lilienthal Ablass wegen zu leistender Hilfe gegen die ketzerischen Böhmen.

Ausfertigung Pergament, 26 x 16 cm, stark beschädigt und auf Papier aufgeklebt. - Rep. 3 Lilienthal, Nr. 534. - 1 Siegel an gedrehtem Hanffaden: Lektor Johann Barchen, spitzoval von rotem Wachs in gelber Schüssel.

Notum sit universis et precipue confessori per presentes requirendo, quod, quia devota in Christo domina abatissa in Liliendale cetereque religiose/ virgines de obedientia eiusdem ordinis sancti Bernhardi affectu flagranti inclinate ad participationem indulgentiarum, que contra/ perfidos hereticos Bohemos et eis adherentes a sancta Romana ecclesia sunt emisse, sane cum [pre]fata religiosa domina cum suis devotis fi/liabus ad tam sanctum ac pium opus defensionis fidei catholice de spirituali thesauro orationes pias ac sanctas largiter contribuere/ intendit, ideoque ex concessione sacro sancte sedis apostolice et sanctissimi domini nostri, domini Pauli divina providentia pape secundi, et commis/sione reverendissimi domini Laurentii, episcopi Ferrariensis, sue sanctitatis desuper etiam cum potestate legati de latere legati, indulgeo eis gratiam/ eligendi confessorem ydoneum, qui eos semel in vita et in mortis articulo ab omnibus cen[su]ris ecclesiasticis, votis et votorum transgres/sionibus et peccatis quantumcunque gravibus etiam in casibus sedi apostolice specialiter reservatis absolvere et eis plenariam indulgentiam/ iuxta formam subsequentem dare et impertire poterit eisdem et forma authentica absolutionis in vita sive in mortis articulo misereatur./ Dominus noster Ihesus Cristus te absolvat et ego auctoritate ipsius ac beatorum apostolorum Petri et Pauli et s[acro]sancte sedis apostolice in hac parte [mihi]/ concessa et mihi commissa absolvo te a vinculis excommunicationis et

Laufzeit 

26.05.1470

Enthält 

interdicti, suspensionis m[ihi] ab homine vel a iure generaliter prolatis nec/ non ab omnibus criminibus, peccatis et exessibus tuis etiam in casibus sedi apostolice specialiter res[ervatis] et do tibi plenariam indulgenti/am et remissionem et [.......] claves ecclesie se extendunt, remitto tibi penam, quam pro illis in [......]atorio pati debuisses/ in nomine patris et filii et spiritus [sancti]. In quorum testimonium ego frater Iohannes Barchem, principalis lector ordinis minorum/ conventus Bremensis auctoritate apostolica in materia cruciate ac in hoc sancto[.............]us substitutus presentem litteram/ sigillo indulgentiarum ad hoc singulariter facto duxi consignandam. [Anno dominice] incarnationis [....] Mo CCCCo LXXo,/ die XXVI a mensis Maii.

Index-Gruppe

GEOB 

Bremen, kichliche Konvente, Franziskaner (Johannis)

PERS 

Barchem, Johann, Lektor d. Franziskaner in Bremen (1470)

SACH 

absolutio

Repräsentationen

Aktion Typ Bezeichnung Zugang Info
Detailseite Micro-/Macrofiche U
Detailseite Original Urkunden 0068 / 0