Drucken

NLA HA Cal. Or. 100 Fredelsloh in Nr. 134

Beschreibung

Identifikation

Titel

Der Rat von Einbeck bekennt, dem Stift Fredelsloh für 13 Mark eine Jahresrente von 1 Mark verkauft zu haben.

1339 Mai 7.

Insert.

Druck: UB Fredelsloh Nr. 149.

Nos .. consules in Embeke per presentes recognoscimus publice protestantes, quod maturo consilio et sufficienti deliberacione prehabitis nostro et civitatis nostre nomine annuos redditus unius marce puri argenti religiosis et in Christo devotis .. priorisse et conventui monialium in Vredesle ordinis sancti Augustini vendidimus pro tredecim marcis puri argenti nobis in parata pecunia solutis et in usus nostre civitatis utiliter expositis et conversis. Quos, inquam, redditus ipsis aut ipsarum certo nuncio, preposito vero earum, qui pro tempore fuerit, excepto, singulis annis in festo sancti Andree apostoli de nostro consistorio in Embeke sub omni eventu et sine qualibet contradictione persolvere et presentare debebimus expedite. De gracia tamen speciali per predictas moniales nobis indulta pretactos redditus pro tredecim marcarum summa reemendi liberam potestatem habebimus; sed cum eos reemere decrevimus, hoc predictis .. priorisse et conventui inter nativitatis Christi et purificacionis sancte Marie virginis festa significari faciemus et extunc in festo penthecostes proximo sequenti tredecim marcas pretactas ipsis seu earum nuncio, cui hoc certitudinaliter commissum fuerit, preposito ipsarum, ut pretactum est, excluso, in Embeke sub ibidem valore et pondere abs quolibet impedimento dabimus et integre persolvemus. Et sic deinceps nos et civitas nostra Embecensis a solucione dictorum reddituum et summe erimus absoluti. In quorum robus et testimonium presens dedimus scriptum nostre civitatis sigillo communitum. Anno domini Mo CCCo tricesimo nono, crastino Ascensionis domini nostri Iesu Christi.

Indexbegriffe:
Einbeck, Stadt, Rat
Einbeck, Stadt, Rathaus
Fredelsloh, Stift, Äbtissin
Fredelsloh, Stift, Propst

Laufzeit

07.05.1339

Ergänzungen

Klassifikation Teil B

13390507

Repräsentationen

Typ Bezeichnung Zugang Info
Original Urkunden 0001 / 61
Sicherungsfilm Urkunden 0001 / 61