Papst Innozenz III. nimmt das Stift Marienberg in seinen Schutz.
1204 Januar 15, Anagni
Druck: UB Marienberg Nr. 6.
Ausfertigung Pergament 18 x 15,5 cm. - Bulle an roten und gelben Seidenfäden angehängt, fehlt. - Abschrift: VII B Hs 285 f 4. - Regest: Schwarz, Regesten d. Papsturkunden Nr. 32.
Innocentius episcopus servus servorum dei. Dilectis in Christo filiabus .. priorisse et monia/libus sancte Marie de Helmenstat salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iu/stum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per/ sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter dilecte/ in domino filie vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu/ monasterium vestrum cum personis et bonis omnibus, que in presentiarum rationa/biliter possidetis aut in futurum iustis modis prestante domino/ poteritis adipisci, sub beati Petri et nostram protectionem suscipimus. Nulli er/go omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis infringere vel/ ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indigna/tionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit/ incursurum. Datum Anagnie XVIII Kalendas Februarii, pontificatus nostri anno sexto.
Ortsindex:
Anagni, Ausstellungsort
Personenindex:
Innozenz III., Papst
15.01.1204
| Typ | Bezeichnung | Zugang | Info |
|---|---|---|---|
| Original | Urkunde | 0001 / 20 |
|
Link: https://www.arcinsys.niedersachsen.de/arcinsys/detailAction?detailid=v5899926