Drucken

NLA HA RETRO Cal. Or. 100 Hilwartshausen Nr. 11

Beschreibung

Identifikation

Titel

Erzbischof Adalbert [I.] von Mainz nimmt das Stift Hilwartshausen in seinen Schutz und schenkt ihm den Rodungszehnten auf dessen Grundeigentum.

1128 Mai 28, Fritzlar.

Orig., Perg., durchgedrücktes Siegel erh.

Abschrift: VII C Hs 38 S. 51 Nr. 12; VII C Hs 39 Nr. 9; MS XXIII 737 Bl. 22 v und 39; MS XXIII 738 Bl. 27; Gruber Bl. 11; Hodenberg Nr. II 15.
Druck: UB Hilwartshausen Nr. 15; Mainzer UB I Nr. 550 (dort weitere Nachweise).
Regest: Cal. Br. 7 Nr. 1 Bl. 123; Hann. 94 Nr. 5017 Nr. 3; Hempel I Sp. 67.

In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Adelbertus divina preordinante clementia sancte Moguntine ecclesie humilis minister et apostolice sedis legatus. Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus Christi fidelibus, quemadmodum domna Gisla abbatissa in Hildewardeshusen una cum advocato eiusdem ecclesie Meginfrido ad nos veniens tam se quam omnia ipsius ecclesie bona sub protectionis nostre tuitionem constituit et super his privilegii et banni nostri auctoritatem expetivit. Nos vero sicut semper iustis desideriis congaudentes non solum piis eius petitionibus libenter assensimus, verum etiam ecclesie, cui preesse videbatur, aliquid de nostris addere honestum duximus. Unde communicato consilio decimas novalium de omni fundo suo inculto longe vel prope posito eidem ecclesie donatione perpetua donavimus ea videlicet conditione, ut, quicquid inde utilitatis proveniat, in usus sanctimonialium et prebendas presbiterorum deo ibidem servientium transeat. Predictam igitur ecclesiam beatorum martyrum Stephani et Viti in Hildewardeshusen cum omnibus tam a nobis quam a ceteris Christi fidelibus ei in presenti collatis sive in posterum conferendis sub beati Petri principis apostolorum et nostram protectionem recipimus perpetuo anathematis vinculo obligantes, qui huic nostre legitime actioni et voluntarie donationi contraire presumpserint. Testes huius rei sunt:

Laufzeit

28.05.1128

Enthält

Waltherus Nortzunensis prepositus, Heinricus Iekenburgensis prepositus, Emicho Turlohensis prepositus; cappellani Gozbertus, Athelhardus, Heinricus; liberi Sifridus comes de Boumeneburch, Hermannus comes de Wincenburch, Meginfridus advocatus, Dudo castellanus; ministeriales Co/vnradus, Lambertus, Adelbertus. Hoc autem ut nulla posteritas infringere presumat, hanc cartam inde conscribi et sigilli nostri impressione roborari fecimus. Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCXXVIII, regnante gloriosissimo rege Lothario huius nominis III. Data Frideslarie, V kalendas iunii.

Indexbegriffe:
Adalbert I., Eb v Mainz
Adalbert, Ministeriale
Athelhard, Kaplan d. Mainzer Ebs Adalbert I.
Boyneburg, Sigfried Gf v
Dudo, castellanus
Emicho, Propst v Dorla
Fritzlar, Schwalm-Eder-Kreis, Ausstellungsort
Gisela, Äbtissin v Hilwartshausen
Gozbert, Kaplan d. Mainzer Ebs Adalbert I.
Heinrich, Kaplan d. Ebs Adalbert I. v Mainz
Heinrich, Propst v Jechaburg
Hilwartshausen Stadt Hann. Münden, Rodungszehnt
Konrad, Ministeriale
Lamprecht, Ministeriale
Lothar III., Kaiser
Meinfried, Vogt v Hilwartshausen
Walter, Propst v Nörten
Winzenburg Kr Hildesheim, Hermann Gf v

Repräsentationen

Typ Bezeichnung Zugang Info
Original U