Drucken

NLA HA RETRO Cal. Or. 100 Hilwartshausen Nr. 3

Beschreibung

Identifikation

Titel

Kaiser Otto II. schenkt dem von der Äbtissin Helmburg geleiteten Stift Hilwartshausen sechs Hufen in Gimte.

970 April 11, Ravenna.

Orig., Perg., durchgedrücktes Siegel rest.

Abschrift: VII C Hs 39 Nr. 30; Hodenberg Nr. II 8.
Druck: UB Hilwartshausen Nr. 5; MGH DO II Nr. 20 (dort weitere Nachweise; vgl. Goetting, Gründung S. 162).
Regest: Hann. 94 Nr. 5017 Nr. 137; Regesta imperii II, 2 Nr. 597.

In nomine sancte et individuae trinitatis. Otto divina favente clementia imperator augustus. Omnium sancte dei aeclesiae fidelium nostrorumque presentium scilicet et futurorum noverit industria, qualiter nos pro remedio 12) animae nostrae nostrorumque parentum scilicet beate memoriae nostri avi Heinrici regis nostreque dilecte ave Mathilde regine nec non per interventum ac petitionem dilecte matris nostrae Adelheide imperatricis auguste ad aeclesiam in Hildiuuardeshusun constructam, quae est consecrata in honore sancte dei genetricis semperque virginis Mariae, atque ancillis dei in eodem loco semperque virgini Mariae genetrici 13) dei devotissime famulantibus, quibus venerabilis abbatissa Helmburg preesse videtur, per nostri precepti paginam in proprium donavimus sex mansos cum sex familiis super ipsos mansos habitantibus 14) in villa Gemmet in comitatu Bernonis comitis et tantum de lignis fructiferis ceterisque arbustis, quantum ad ipsos sex mansos pertinet et ipse sex familie ad ipsarum utilitatem actenus habuerunt, cum edificiis mancipiis terris cultis et incultis agris campis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus molendinis piscationibus viis et inviis exitibus et reditibus quesitis et inquirendis mobilibus et inmobilibus rebus omnibusque pertinentiis et adiacentiis, que dici vel nominari possunt, ut iam prediximus 15), ad prefatam aeclesiam in Hildiuuardeshusun constructam atque in honore sanctae dei genetricis semperque virginis Mariae

Laufzeit

11.04.0970

Enthält

consecratam atque ancillis dei ibidem deo semperque virgini Marie devotissime famulantibus in integrum donavimus, ut habeant teneant firmiterque possideant, quatenus melius illis delectet omni tempore pro nobis nostrisque parentibus domini misericordiam atentius exorare. Et ut hec nostrae donationis auctoritas omni tempore firma stabilisque permaneat, iussimus inde hoc presens preceptum conscribi anuloque nostro sigillari, manu propria subter firmavimus.
Signum domni Ottonis iunioris serenissimi et invictissimi imperatoris augusti.
Liutgerius cancellarius advicem Ruotberti archiepiscopi et capellani recognovi et subscripsi.
Data III idus aprilis anno dominice incarnationis DCCCCLXX, indictione XIII, anno regni serenissimi regis Ottonis iunioris VIIII, imperii scilicet sui III. Actum civitate Rauenna foris murum prope civitatem. In Christi nomine feliciter amen.

12) Vorlage: "remedium."
13) Vorlage: "genitricis."
14) Vorlage: "habitantes."
15) Vorlage: "prediiximus."

Indexbegriffe:
Adelheid, Kaiserin
Comitatus Bernonis
Gimte Stadt Hann. Münden, Kr Göttingen
Gimte Stadt Hann. Münden, Hufe
Heinrich I., König
Helmburg, Tochter der Aeddila, Äbtissin v Hilwartshausen
Liutgerius, Kanzler
Mathilde, Königin
Otto II., Kaiser
Ravenna, Ausstellungsort
Rotbertus, Eb

Repräsentationen

Typ Bezeichnung Zugang Info
Original U