Bischof Konrad von Olmütz verleiht allen, die das Stift Weende unterstützen, einen Ablass.
1257 September 19, Weende.
Original, Einschnitte für ein anhängendes Siegel, Quadrangel 325, alte Nr. 136.
Druck: UB Weende Nr. 13.
Abschrift: Gruber I fol. 93r; Hodenberg Nr. 14; FB Nr. 12.
Conradus dei gratia episcopus olim Olmocensis universis Christi fidelibus per Mogunt(inensem) diocesim constitutis salutem in omnium salutari. Officii nostri dignam prosequimur actionem, dum ad loca per pias piorum elemosinas inchoata pietatis viscera ac misericordie aperimus. Inde est, quod universitatem vestram monendam rogandam et in domino duximus exhortandam, quatinus monasterio sanctimonialium in Wenede ordinis sancti Augustini Mogunt(inensis) diocesis ad consummationem operis laudabiliter inchoati manum porrigere dignemini adiutricem firmam in elemosina spem figentes, quia sicut aqua extinguita) ignem et infra, nos igitur de omnipotentis dei gratia et autoritate nobis credita omnibus vere confessis et penitentibus, qui ad perfectionem prefati operis, ubi memoria beati Nicolai agitur et ob eius merita miraculorum gratia invenitur, se constituerint adiutores, quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus. Datum in Wenede, anno domini millesimo CCLVII, XIII kalend(as) octobris.
Orts- und Personenindex:
Konrad, ehemaliger Bischof von Olmütz
Weende, Stadt Göttingen, Ausstellungsort
19.09.1257
12570919
| Typ | Bezeichnung | Zugang | Info |
|---|---|---|---|
| Original | Urkunden | 0001 / 82 |
|
Link: https://www.arcinsys.niedersachsen.de/arcinsys/detailAction?detailid=v1606625