Poppo von Plesse gibt dem Stift Fredelsloh 2 Hufen in Odagsen und eine Mühle zu eigen, die der Priester Johann von Freden von dem Ritter Heinrich von Reinhardessen für sich und das Stift gekauft hat, deren Einkünfte der Priester aber sich und seiner Tochter vorbehält, solange sie leben.
1245 .
Original, anhängendes Siegel des Ausstellers.
Druck: UB Fredelsloh Nr. 22.
Ego Poppo de Plesse omnibus hoc scriptum intuentibus salutem in domino. Ordinata temporum labuntur cum tempore, nisi per dicta testium aut scripti robur ea contingat perhennari. Hinc noverint universi tam presentes quam etiam futuri, quod Johannes sacerdos de Freden duos mansos in Osdagessen et unum molendinum cum omnibus attinentiis a quodam milite Henrico de Reinhardessen sibi et ecclesie in Fridesle fideliter comparavit; eo videlicet pacto, ut redditus eorundem bonorum temporibus vite sue libere possideat et quiete. Similiter et filia sua Cunegundis, eiusdem ecclesie professa, post obitum patris etiam eodem iure tempore vite sue licite optineat; ea vero defuncta camere ecclesie prefate ad indumenta dominarum inmediate pertineant. Et quia predictus miles H(enricus) bona iam sepius recitata de manu mea Popponis in feodo tenebat, divine remunerationis intuitu proprietatem ipsorum bonorum ecclesie prememorate sollempniter assignavi. Huius rei testes sunt: Conradus Nortunensis ecclesie decanus, Johannes de Stochem plebanus, Hermannus de Osdagessen, Johannes Pinincus miles et alii quam plures. Ut autem hec rata maneant et inconvulsa, sigilli mei munimine decrevi firmiter roborare. Acta sunt hec anno verbi incarnati Mo CCo XXXXo Vo.
Indexbegriffe:
Konrad, Dekan des Stifts Nörten
Kunegundis, Professa in Fredelsloh
Fredelsloh, Chorfrauen: Kunegundis
Freden, Johannes von, Priester
Freden, Kunegunde, Tochter des Priesters Johannes
1245
Nörten, Petersstift, Dekan: Konrad
Odagsen, Altkreis Einbeck
Odagsen, Hermann von
Pininc, Johannes
Plesse, Poppo von
Reinhardessen, Heinrich von, Ritter
Stöckheim, Johannes von, Pleban
1245
| Typ | Bezeichnung | Zugang | Info |
|---|---|---|---|
| Sicherungsfilm | Urkunden | 0001 / 61 |
|
| Original | Urkunden | 0001 / 61 |
|
Link: https://www.arcinsys.niedersachsen.de/arcinsys/detailAction?detailid=v1602340