Der Rat zu Bremen bestätigt, dass Heinrich von Arsten dem Kloster Lilienthal anderthalb Viertel Land jenseits der Brücke in Neuenland und einen weiteren Streifen dort vermachte.
Ausfertigung Pergament, 30x20 cm. - Rep. 3 Lilienthal, Nr. 74. - 1 Siegel angehängt, fehlt. - Druck: Bremisches UB I, Nr. 386.
Consules Bremenses Thidericus Dux, Radolphus de Ruten, Gerbertus Parvus, Iohannes Iuchals, Si/fridus de Ruten, Hinricus Doneldei a, Volmarus de Haren, Hinricus de Nova civitate, Iohannes Meymwar/di filius, Christianus Emecen filius, Bertrammus Reynmari filius universis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis [vel]/ audituris perpetuam in domino salutem. Cum preteritorum oblivio dissensionem generet et rei conditionem soleat immutare,/ digne duximus facta nostra scripti memorie commendare. Inde notum esse volumus et constare tam presentibus quam/ futuris, quod Hinricus dictus de Arsten, civis Bremensis, et Mechyldis, uxor eius, et omnes eorum heredes in presentia/ nostra constituti ore et manu resignaverunt conventui sanctimonialium in Lyliendale, Cysterciensis ordinis, Bremensis/ dyocesis, pro remedio animarum patris et matris iam dicti Hinrici unum quadrantem et dimidium ultra pontem in Nyen/lande sitos et unam stripam iuxta bona civitatis ultra pontem in eadem villa Nyenlande sitam, quos Ludolphus/ colit, cum tali iure, quo eadem bona Iohannes dictus de Arsten, pater eiusdem Hinrici, possederat multis annis/ perpetuo possidendos tali conditione mediante, quod quicquid a domina abbatissa et conventu prelibato promissum est/ iam dicto Hinrico in privilegio eorum sibi dato et sigilli nostri appensione roborato, irrefragibiliter observetur./ Ut autem hec robur firmitatis optineant, presentem paginam inde confectam sigilli nostri munimine fe/cimus roborari. Acta sunt hec apud Bremam anno domini Mo CCo LXXo VIIIo, IIIIo Nonas Decembris.
a Vorlage:
02.12.1278
Doneldeil.
Datierung: 1278 Dezember 2, Bremen
Bremen, Ausstellungsort
Arsten, Heinrich de, Rm/Bg in Bremen (1274-1278)
anime remedium
| Typ | Bezeichnung | Zugang | Info |
|---|---|---|---|
| Masterdigitalisat | U |
|
|
| Nutzungsdigitalisat | U |
|
|
| Micro-/Macrofiche | U |
|
|
| Original | Urkunden | 0068 / 0 |
|
Link: https://www.arcinsys.niedersachsen.de/arcinsys/detailAction?detailid=v1190473