Drucken

NLA ST Rep. 3 Lilienthal Nr. 198

Beschreibung

Identifikation

Titel

Lippold Monnik verpfändet dem Knappen Arnold von Marßel und seiner Frau Christina ein halbes Stück Land in der Vahr für fünf Bremer Fertones.

Ausfertigung Pergament, 20 x 12 cm. - Rep. 3 Lilienthal, Nr. 198. - 2 Siegel angehängt, fehlen. - Regest: Bremisches UB III, Nr. 83.

Ego Lippoldus dictus Monich, filius Hinrici, filii Frederici dicti Monich, militis, recognosco te/nore presentium publice protestando, quod obligavi discreto famulo Arnoldo dicto de Mersele ac/ Cristine, eiusdem Arnoldi legitime uxori, et eorum veris heredibus ac illi, qui presentem litteram habuerit/ cum voluntate predictorum, dimidiam aream meam sitam in villa, que Vore dicitur, exceptis illis, que predicti/ Arnoldi propria sunt in eadem area, quam quondam inhabitavit Lutgardis, relicta Iohannis dicti Voghet, cum/ omnibus iuribus suis pro quinque fertonibus Bremen(sibus) mihi ab eodem integraliter persolutis et obligo in presenti/ tali autem conditione annexa, quod ego aut heredes mei predictam aream redimere poterimus in quolibet/ festo beati Petri ad Cathedram pro predicta pecunie quantitate, dummodo redemptionis tempore eosdem Arnol/dum et Cristinam et eorum heredes ac presentem litteram, ut dictum est, habentem prescire fecerimus in duadecim/ diebus, qui currunt inter Natale domini et Epiphaniam dictum festum inmediate precedentes, ex tunc immediate/ sequente in festo beati Petri supradicto predictis persolvebimus quinque fertones prafatos expedite. Est tamen adiectum,/ quod si predictos Arnoldum, Christinam ac litteram istam cum voluntate prefatorum habentem ac eorum heredes veros/ aliquod dampnum vel impedimentum habere in predicta area contingerit in futuro, ego Lippoldus predictus et Lippoldus/ Monich, patruus meus, filius Frederici Monich, militis prefati, promisimus in solidum fide data dicto/ Arnoldo et uxori sue et eorum veris heredibus ac presentem litteram habenti,

Laufzeit

06.08.1356

Enthält

quandocumque requisiti ad hoc fuerimus, pretac/tum dampnum et impedimentum totaliter refundere et omnia prefata inviolabiliter observari. In cuius rei testimonium/ ego Lippoldus, filius Hinrici predicti, sigillum meum presentibus duxi apponendum. Et ego Lippoldus, filius/ Frederici dicti Monich, militis prefati, in signum promissionis predicte per me facte cum sigillo meo ro/boravi presens scriptum. Datum anno domini Mo CCCo LVIo, ipso [die] beati Sixti pape et martiris.

Index-Gruppe

GEOB

Marßel (Merscelo, Mercele, Mercelle, Merchele, Merczele, Mersele, Mersle, Merssele, Mertzelo, Merzdele), Arnd de, Mn der

PERS

Monnik (Monachus, Monck, Monech, Monek, Moneke, Monic, Monich, Monik), Friedrich (de), miles (1306-1365)

SACH

area

Repräsentationen

Typ Bezeichnung Zugang Info
Micro-/Macrofiche U
Nutzungsdigitalisat U Digitalisat vorhanden
Masterdigitalisat U Digitalisat vorhanden
Original Urkunden 0068 / 0