Papst Bonifatius IX. beauftragt den Dompropst und den Propst von St. Willehadi in Bremen sowie den Dekan von St. Marien in Hamburg, dem Bremer Kleriker Heinrich Ballalle die Pfarrkirche in Lesum zu übertragen, die der Bremer Kleriker Engelbert Truper zu Unrecht besetzt halte. Die Pfarrei unterstehe dem Patronat des Klosters Lilienthal und sei vakant durch Resignation des Franko Duckel, der sie in die Hände der Äbtissin resigniert habe.
Ausfertigung Pergament, 59,5 x 31 cm. - Rep. 3 Lilienthal, Nr. 292. - Bleibulle des Papstes Bonifatius IX. an filo canapis. - Regest: Schwarz, Papsturkunden Nr. 346; Schwarz, Regesten, Nr. 1172.
Bonifatius episcopus servus servorum dei. Dilectis filiis .. maioris et .. sancti Willehadi Bremensis prepositis ac .. decano sancte Marie Hamburgensis, Bremensis diocesis, ecclesiarum salutem et apostolicam benedictionem. Vite ac morum honestas aliaque laudabilia pro/bitatis et virtutum merita, super quibus apud nos dilectus filius Hinricus Ballalle, clericus Bremensis, fidedigno commendatur testimonio, nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dicti Hinrici petitio continebat, quod olim parrochiali ecclesia in Lesmona, Bremensis diocesis, per liberam resignationem dilecti filii Franckonis Duckel, tune ipsius ecclesie rectoris, per eum de illa in manibus dilectarum in Christo filiarum Margarite abbatisse et conventus monasterii in Liliendal,/ Cisterciensis ordinis, predicte diocesis, extra Romanam curiam sponte factam et per eas, cum ad abbatissam dicti monasterii pro tempore existentem et ipsas conventum dicte ecclesie resignationis receptio et admissio de antiqua et approbata et hactenus/ pacifice observata consuetudine pertineant, extra eandem curiam auctoritate ordinaria admissam vacante prefatus Hinricus vigore quarundam litterarum nostrarum, per quas beneficium ecclesiasticum cum
18.10.1394
cura ad collationem, provisionem, presentationem seu quamvis aliam/ dispositionem .. abbatisse et conventus predictarum communiter vel divisim pertinens expectabat, eandem ecclesiam sic vacantem et ad collationem ipsarum abbatisse et conventus communiter pertinentem infra tempus legitimum acceptavit et de iila sibi obtinuit/ provideri, et nichilominus, cum dilectus filius Engelbertus Truper, qui se gerit pro clerico Bremensi, asserens ecclesiam ipsam ad se spectare ac gratie acceptationi et provisioni huiusmodi se opponens impediret, quominus dictus Hinricus eandem ecclesiam assequere/tur, ipsamque ecclesiam occuparet ac detineret indebite occupatam, idem Hinricus occasione oppositionis, impedimenti, occupationis et detentionis huiusmodi ad sedem apostolicam appellavit. Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat, dictus Hinricus dubitet acceptationem/ et provisionem prefatas ex certis causis iuribus non subsistere et sicut accepimus ecclesiam ipsam adhuc, ut prefertur, vacare noscatur, nos volentes eidem Hinrico premissorum meritorum suorum intuitu gratiam facere specialem discretioni vestre per apostolica/ scripta mandamus, quatinus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios, si vocatis, dicto Engelberto, qui ecclesiam predictam adhuc detinet, et aliis, qui fuerint evocandi, eandem ecclesiam, ut prefertur, vel alias quovis modo aut ex alterius/ cuiuscumque persona vacare reppereritis, ecclesiam ipsam, cuius fructus, redditus et proventus quinque marcharum argenti puri secundum communem extimationem valorem annuum, ut ipse Hinricus asserit, non excedunt, etiam si tanto tempore vacaverit,/ quod eius collatio iuxta Lateranen(sis) statuta concilii ad sedem prefatam legitime devoluta vel ecclesia ipsa dispositioni apostolice specialiter reservata existat, dummodo dictus Hinricus in eadem ecclesia intrusus non fuerit et tempore dat(orum) presentium non sit/
in ea alicui specialiter ius quesitum, cum omnibus iuribus et pertinentiis suis eidem Hinrico auctoritate nostra conferre et assignare curetis. Inducentes eum vel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem ecclesie iuriumque et perti/nentiarum predictorum et defendentes inductum amoto exinde dicto Engelberto et quolibet alio illicito detentore ac facientes sibi de ipsius ecclesie fructibus, redditibus, proventibus, iuribus et obventionibus universis integre responderi contradictores/ auctoritate nostra appellatione postposita compescendo. Non obstantibus, si aliqui super provisionibus sibi faciendis de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus speciales vel generales dicte sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, etiam si per eas/ ad inhibitionem, reservationem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quibus omnibus prefatum Hinricum in assecutione dicte ecclesie volumus anteferri, sed nullum per hoc eis quo ad assecutionem beneficiorum aliorum preiudicium generari. Seu/ si venerabili fratri nostro archiepiscopo Bremensi et prefatis abbatisse et conventui vel quibusvis aliis communiter vel divisim ab eadem sit sede indultum, quod ad receptionem vel provisionem alieuius minime teneantur et ad id compelli aut quod interdici suspendi/ vel excommunicari non possint, quodque de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collationem, provisionem, presentationem seu quamvis aliam dispositionem coniunctim vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas non facientes/ plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem et qualibet alia dicte sedis indulgentia generali vel speciali, cuiuscunque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus huiusmodi/ gratie impediri valeat quomodolibet vel differi et de qua cuiusque toto
tenore habenda sit in nostris litteris mentio specialis. Aut quod idem Hinricus, ut asserit, unum, duo, tria vel plura beneficium vel beneficia ecclesiasticum seu ecclesiastica sine cura ad col/lationem, provisionem, presentationem seu quamvis aliam dispositionem archiepiscopi predicti et dilectorum filiorum prepositi, decani, cantoris, scolastici, thesaurarii et capituli singulorumque canonicorum et personarum ecclesie Bremensis communiter vel divisim/ pertinens seu pertinentia auctoritate quarundam aliarum litterarum nostrarum noscitur expectare. Volumus autem, quod quamprimum ipse Hinricus vigore presentium prefatam parrochialem ecclesiam fuerit pacifice a assecutus, predicte littere, per quas eam accepta/vit et de illa sibi provideri fecit, ut prefertur, ac processus habiti per easdem et quecunque inde secuta sint cassa[ta] et irrita nulliusque roboris vel momenti. Et insuper ex nunc irritum decemimus et inane, si secus super hiis a quoquam quavis/ auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Datum Rome apud sanctum Petrum, XV Kalendas Novembris, pontificatus nostri anno quinto.
a Folgt Rasur von 3 cm.
Datierung: 1394 Oktober 18, Rom, St. Peter
Bremen, Domkapitel-Kirche, Propst / Propstei (allgemein)
Ballalle, Hinrich, Bremer Kleriker (1394-1399)
Bonifatius IX., Papst
| Typ | Bezeichnung | Zugang | Info |
|---|---|---|---|
| Micro-/Macrofiche | U |
|
|
| Original | Urkunden | 0068 / 0 |
|
Link: https://www.arcinsys.niedersachsen.de/arcinsys/detailAction?detailid=v1190087