NLA HA RETRO Celle Or. 100 Scharnebeck Nr. 20

  • Drucken
  • Verlinken
  • Versenden
  • Verbessern

Beschreibung: Verzeichnung

Identifikation

Titel 

B. Gerhard von Verden überträgt dem Kloster Scharnebeck den Zehnten in Haverbeck, den es von Richard Vulpe gekauft hat.

1258 April 11, Verden.

Orig., Perg., zwei anhäng. Siegel (1 rest., 2 erh.).

Druck: UB Scharnebeck Nr. 21.
Abschrift: W S. 121.

Gerhardus dei gratia Verdensis episcopus omnibus hanc litteram inspecturis salutem in domino. Quoniam ea que geruntur in tempore simul labuntur cum tempore, merito discretio est adhibenda et cautela, ut quod memoria dignum agitur, occurrat notitie futurorum. Notum igitur esse cupimus et presentibus protestamur, quod nos de consensu capituli nostri proprietatem decime in Haverenbeke, quam abbas et conventus fratrum monasterii de Rivo sancte Marie emerunt a domino Richardo milite dicto Vulpe, qui eam resignavit comiti Ludolfo de Wunstorpe a quo ipse eam habuerat in pheodo, et quam idem comes qui ipsam a nobis tenuerat iure pheodali in manus nostras libere resignavit, ob devotionem et affectum quem ad nos noscuntur habere dicti abbas et conventus ad sustentationem eorum cum omni iure tam in minori quam maiori decima ipsis absolute contulimus perpetuo possidendam. In cuius facti evidentiam et memoriam presens scriptum super hoc confectum tam capituli nostri quam etiam nostro sigillis fecimus communiri. Datum Verde, III. ydus aprilis, anno domini MCCLVIII, pontificatus nostri anno septimo.

Ortsindex:
Verden, Ausstellungsort
Haverbeck, Ldkr. Soltau (= Nieder-, Oberhaverbeck)

Personenindex:
Verden, Domkapitel
Vulpe, Richard, Ritter
Gerhard, B. von Verden (+1269)
Wunstorf, Ludolf Graf v.

Laufzeit 

11.04.1258

Repräsentationen

Aktion Typ Bezeichnung Zugang Info
Detailseite Original A