
Identifikation
Titel
Der Bremer Bürger Rudolf von Lese verkauft dem Kloster Lilienthal für vierzehn Mark drei Stücke Land in Trupe.
Ausfertigung Pergament, 25 x 12 cm, gleiche Schreiberhand wie Urk. Nr. 213. - Rep. 3 Lilienthal, Nr. 202. - 3 Siegel angehängt, fehlen.
Ego Rodolphus de Lese, civis in Brema, recognosco tenore presentium firmiter protestando, quod cum consensu/ et voluntate Eyleken, uxoris mee, ac omnium/ heredum meorum, quorum interest vel interesse poterit, vendidi/ et vendo presentibus pro decem et quatuor marcis Bremensibus mihi integraliter persolutis tres pecias terre/ sitas in Trupe inter et iuxta bona et predia abatisse et conventus in Liliendale eisdem .. abbatisse/ totique conventui sanctimonialium in Liliendale iuste emptionis titulo absque reemptionis spe perpetuis/ temporibus possidendas cum omnibus suis iuribus, proventibus, fructibus et pertinentiis. Waran/diam insuper dictorum bonorum, iurium et pertinentiarum eorundem predictis .. abbatisse et conventui ego et heredes mei/ prestabimus inviolabilem atque iustam. Preterea nos Hermannus de Vechta, canonicus ecclesie sancti/ Anscharii Bremensis, et Bernardus, eius frater, recognoscimus et protestamur venditionem predictorum/ bonorum de voluntate et consensu nostro esse factam volentes et promittentes .. abbatisse et conventui/ predictis dictorum bonorum, iurium et pertinentiarum eorundem prestare warandiam inviolabilem et perfectam,/ ubi quando et quotiens ipsis fuerit oportunum. In premissorum testimonium sigillum mei Rodolfi predicti presentibus/ est appensum. Nosque Hermannus et Bernardus, fratres predicti, in testimonium et in maius robur omnium/ premissorum etiam sigillis nostris roboravimus presens scriptum. Datum et actum Breme anno domini Mo CCCo Lo/ septimo, in die beati Nycolai episcopi et confessoris presentibus discretis viris Bernardo de Dettenhusen, Iohanne/ de Kemenaden, Albero Kreyen et
Laufzeit
06.12.1357
Enthält
Iohanne de Colonia, civibus Bremensibus, et aliis pluribus fide dignis testibus.
Datierung: 1357 Dezember 6, Bremen
Index-Gruppe
GEOB
Bremen, Ausstellungsort
PERS
Colonia, Johann de, Bg in Bremen (1357)
SACH
canonicus
| Aktion | Typ | Bezeichnung | Zugang | Info |
|---|---|---|---|---|
| Detailseite | Masterdigitalisat | U |
|
|
| Detailseite | Nutzungsdigitalisat | U |
|
|
| Detailseite | Micro-/Macrofiche | U |
|
|
| Detailseite | Original | Urkunden | 0068 / 0 |
|