NLA ST Rep. 3 Lilienthal Nr. 318

  • Drucken
  • Verlinken
  • Versenden
  • Verbessern

Beschreibung: Verzeichnung

Identifikation

Titel 

Papst Bonifatius IX. inkorporiert erneut dem Kloster Lilienthal die Pfarrkirche Lesum. Diese ist an der Rota dem Heinrich Ballalle zugesprochen worden (UB Nr. 335). Vorher hatte sie Erzbischof Gerhard von Bremen dem Kloster inkorporiert.

Ausfertigung Pergament, 48,5 x 29,5 cm. - Rep. 3 Lilienthal, Nr. 318. - 1 Bleibulle an roten und gelben Seidenfäden angehängt: Papst Bonifatius IX. - Vermerk auf der Plica: Gratis de mandato domini nostri pape. Gerlacus. - Regest: Schwarz, Papsturkunden, Nr. 384; Schwarz, Regesten, Nr. 1242.

Bonifatius episcopus servus servorum dei. Ad perpetuam rei memoriam/ et si ex debito sollicitudinis pastoralis quibuslibet personis divinis laudibus deditis nos esse deceat favorabiles et benignos, mulieribus tamen, que sub sacra religione/ virtutum domino famulantur, tanto propensiori nos convenit auxilio subvenire, quanto pro fragilitate sexus feminei maioribus dinoscuntur auxiliis indigere. Hinc/ est, quod nos dilectarum in Christo filiarum abbatisse et conventus monasterii beate Marie in Lylyendale, Cisterciensis ordinis, Bremensis diocesis, in hac parte suppli/cationibus inclinati parrochialem ecclesiam in Lesmona, dicte diocesis, quam olim bone memorie Gerardus, archiepiscopus Bremensis, de consensu capituli sui eidem a mo/ nasterio annexuit et incorporavit, et super qua extunc inter easdem abbatissam et conventum ex una et dilectum filium Henricum Ballalle, clericum dicte diocesis, in pala/tio apostolico orta materia questionis, idem Henricus tres pro se et contra easdem abbatissam et conventum, per quas inter cetera ipsa ecclesia in Lesmona Henrico adiudicata et su/per ea abbatisse et conventui prefatis perpetuum silentium impositum extiterant, diffinitivas sententias reportavit, cuiusquidem ecclesie duodecim cum omnibus iuribus et per/tinentiis suis eidem monasterio, cuius centum et quinquaginta marcharum argenti puri fructus,

Laufzeit 

26.11.1399

Enthält 

redditus et proventus secundum communem extimationem valorem an/nuum, ut asseritur, non excedunt, in relevamen onerum ipsis abbatisse et conventui protempore incunbentium auctoritate apostolica tenore presentium de novo imperpetuum uni/mus, anectimus et incorporamus. Ita, quod cedente vel decedente rectore dicte ecclesie, qui nunc est, vel ecclesiam ipsam alias quomodolibet dimittente liceat prefatis abbatisse/ et conventui corporalem possessionem eiusdem ecclesie auctoritate propria libere apprehendere et perpetuo licite retinere diocesani loci vel cuiuscunque alterius super hoc li/centia vel consensu minimine requisitis, reservata tamen de huiusmodi fructibus, redditibus et proventibus dicte ecclesie pro perpetuo vicario inibi instituendo ac domino/ in divinis servituro congrua portione, de qua idem vicarius congrue sustentari episcopalia iam solvere et alia sibi incumbentia onera valeat supportare non obstantibus con/stitutionibus apostolicis et aliis contrariis quibuscunque aut si aliqui super provisionibus sibi faciendis de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus speciales/ vel generales apostolice sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, etiam si per eas ad inhibitionem, reservationem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quasquidem/ litteras et processus habitos et habendos per easdem et quecunque inde secuta quo ad prefatam ecclesiam volumus non extendi, sed nullum per hoc eis quo ad assecutionem bene/ ficiorum aliorum preiudicium generari et quibuslibet litteris, privilegiis et indulgentiis apostolicis generalibus vel specialibus, quorumcunque tenorum existunt, per que/ presentibus non expresse [vel totaliter vel expresse in]serta effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri et de quibus quorumque totis tenoribus de verbo ad ver/bum habenda sit [in nostris litteris mentio specialis]. Nos enim exnunc

irritum decernimus et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ig/noranter contigerit attemp[tari. Nulli erg]o omnino hominum liceat hanc paginam nostre unionis, annexionis et incorporationis infringere vel ei ausu temerario/ contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum./ Datum Rome apud sanctum Petrum VI Kalendas Decembris, pontificatus nostri anno undecimo.

a Vorlage hat eisdem.

Datierung: 1399 November 26, Rom, St. Peter

Index-Gruppe

GEOB 

Lesum (Lesmene, Lesmona, Lesmone, Lesseme), ON in Stbez. Bremen-Nord

PERS 

Ballalle, Hinrich, Bremer Kleriker (1394-1399)

SACH 

Bonifatius IX., Papst

Repräsentationen

Aktion Typ Bezeichnung Zugang Info
Detailseite Micro-/Macrofiche U
Detailseite Original Urkunden 0068 / 0